monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid quod etiam videntur eorum adfuisse cupiditatibus implendis, et ostenduntur non praefuisse <re> frenandis, qui enim Marium novum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum civilium atque gestorem, ut septiens consul fieret adiuverunt atque ut in septimo suo consulatu moreretur, senex ne in manus Sullae futuri mox victoris inrueret.
2 Si enim ad haec eum dii eorum non iuverunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis diis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse homines, sicut fuit Marius, salute viribus, opibus honoribus, dignitate longaevitate cumulari et perfrui diis iratis; posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captivitate servitute inopia, vigiliis doloribus excruciari et emori diis amicis.
3 Quod si ita esse concedunt, compendio nihil eos prodesse et coli superfluo confitentur. Nam si virtutibus animi et probitati vitae, cuius praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et temporalibus bonis vel eis quos oderunt nocent, vel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur?
4 Cur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conviciis indignissimis laeditur? Si autem habent in his rebus vel beneficii vel maleficii potestatem, cur in eis adfuerunt pessimo viro Mario, et optimo Regulo defuerunt?
5 An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod si propterea magis timendi et colendi putantur: neque hoc putentur; neque enim minus eos invenitur Regulus coluisse quam Marius. Nec ideo vita pessima eligenda videatur, quia magis Mario quam Regulo dii favisse existimantur.
6 Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina pessimus oppressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix, et verissima atque certissima felicitate praepollent boni Deum colentes, a quo solo conferri potest. Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil dii eorum pro dirigendis vel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret; immo depravandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret.
7 Nec se bonos fingant, quod velut offensi civium iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, convincuntur; nec subvenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, et ex summa desperatione reversus incolumis in Urbem duxit crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam incivilis hostilique inmanior eius victoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui volunt.
8 Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius providentiae Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter advertunt, quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius veri Dei cultores invitis daemonibus praepolluisse videamus, nec eosdem inmundissimos spiritus vel propter haec ipsa bona malave terrena propitiandos aut timendos existimemus, quia, sicut ipsi mali homines in terra, sic etiam illi non omnia quae volunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste nemo reprehendit.